- LEVIR
- LEVIRquasi laevus Vir, vel lavir, ex Gr. Λαὴρ, mariti frater. Huic apud Israelitas, imperatum coniugium, ob prolem pristino marito suscitandam; visitur in Lege sacra, Deut. c. 25. v. 5. Si habitamibus fratribus pariter moriatur et primus ex eis, cui filius non sit ne nubito uxor mortui foris viro extraneo: levir congreditur cum ea, et ducens cam, sibi in uxorem leviri ossicium praestato ei v. 6. Eritque ut primogenitus quem parriet, succedat in nomen mortui fratris ilius: ut non deleatur nomen eius ex Israele. quâ temperatur interdictum, de Fratria ducenda, quod habetur inter Leges de Incestu, Lev. c. 18. v. 16. Intelligunt autem haec de fratre, qui superstitum est primogenitus, Magistri; idque de germano, non uterino: quam Talmudicorum sententiam receptissimam planissime adversari iis, qui, in D. N. Iesu Christi genealogia, Iacob et Heli uterinos fuisse fratres asserentes, alterum alterius sine liberis Demortui uxorem ex hac lege sumpsisse, contendunt, clarum est. Id quod etiam Iul. Africanus apud Euseb. Hist. Eccl. l. 1. c. 7. affirmat, se a Desposynis s. ipsis, qui iuxta carnem Christo cognati fuêrunt, didicisse. Neque vero ex Lege ipsa iidem aiunt fuisse, ut Levir cum Fratria more aliquo sollenni iniret matrimonium, quoniam, nisi renuntiatio inter veniret, pro Leviri uxore habebatur, velut ex ipsius Numinis auctoritate et praescripto, idqueve tam ubi Sponsa esset Demortui, quam iusta Uxor. Attamen ex receptis moribus matrimonium cum Fratria Levir regulariter contrahebat, coram duobus minimum testibus, idqueve dato nummulo: quem contractum vocabulo sollenni Gap desc: Hebrew s. Collocutionem vocabant. Quin et accessit sacra Nuptiarum benedictio et instrumentum dotale, ut infra videbimus. Quod si vero his sollennibus praetermissis, Levir cum ea tem huabuisset, non exigebatur quidem, ut contractus tunc adhiberetur aliqua formula; at ob contumaciam in instituta Maiorum, verberibus plexus cogebatur ei dotem constituere. Integrum autem erat Leviro sive Fratriam ducere, sive ei renuntiare, ex verbis sacris seqq. Deut. c. 25. v. 7. Quod si non placuerit viro illi ducere glorem suam: tum ascendens glos eius in portam ad seniores dicet remiit levir meus excitare fratri suo nomen in Israele; noluit leviri officium praestare mihi v. 8. Quumque accersentes eum seniores civitatis eius id eloquuti fuerint ei: si persistens dixerit, non placet mihi ducere eam v. 9. Acedet glos eius ad eum ante oculos seniorum, exuensque calceum eius e pede eius spuet ante faciem eius: et protestans dicet sic fieri debet viro illi qui non velit exstruere domum fratris sici v. 10. Et vocabitur nomen familiae eius in Israele, familia exuti calcei. Atque ita regulariter se res habuit; exceptiones vero erant non paucae: Si enim, ut quasdam earum tangam, prior maritus prolem reliquerat, tametsi manzerem aut apostatam, lege non tenebatur vidua fraterve; at tenebantur, si sil. ei fuisset ex ancilla aut Ethnica susceptus. Si Fratria gravida relicta abortum fecerat, tenebatur; sed partus in hac specie vivus liberabat inatrem, ita tamen, ut certo constaret, tempus cum novimestre in utero perfecisse; Qua de re si non constaret, a spatio vitae res diiudicabatur: Superstes patus eiusmodi triginta diebus liberabat matrem; at Mortuus sive in utero sive intra illud tempus, pro abortu dubio prolequeve dubia habebatur: quo casu proin renuntiandum voluêre a Leviro neque eam in uxorem capiendam. Si ante partum gravidae fuisset renuntiatum, iteranda erat renuntiatio post partum; quare, ut satis constaret, utrum gravida relicta esset, ex more usque ad diem 90. s. tempus trimestre completum, exspectandum erat. Interea prioris mariti bonis, sed ita ut accederet etiam opificii sui, si quod erat, pretium, alenda fuit, neque renuntiatio, neque nuptiae ex hac lege interim admittebantur. Proselytorum fratres filiiveita hac Lege tenebantur, si in fanctitate parentum tam concepti, quam nati, essent: aliter enim fratres invicem in iure Hebraico non hahebantur. Viduarum porro eiusdem matiti plurium, si una a superstite fratre sive caperetur in uxorem, sive renunriaretur, ceterae liberae erant. Qua in specie tamen obtinuit, ut, ubi inter eas aliae essent Sacerdotalibus nuptiis idoneae, aliae minime, veluti proselytae, profanae, libertinae, his tantum renuntiare liceret (si noller cunctis renuntiare) atque illas sibi capere: ne sc. illarum, ex renuntiatione, dum alias sibi accipiebat, conditionem sic vitiaret ut Sacerdotali generi rite coniugi nequirent. Pluribus vero fratribus Demortuis, sine prole, relictis uxoribus singulis, Frater superstes arbitrio suo aut omnes sibi capiebat, au™ renuntiabat omnibus; aut unâ alterave pro lubitu sibi captis, reliquis renuntiabat. Defuncti Fratris bona alienare Leviro vetitum: quod si ante renuntiationem alius quis Fratriam duxisset, verberibus uterque plectebatur. Si ducere Fratriam Levir, primogenitus nollet, antequam fiebat sollennis renuntiatio, ceteri fratres ordine suo cuncti rogabantur, qui si itidem renuerent, ad primogenitum revertebatur, quaestio, cui dictum: Ad te attinet praeceptum; Aut igitur renuntia more solneni, aut ut Affinis heic cape eam tibi in Uxorem. Sic quamvis non cogebatur Fratriam ducere, cogebatur saltem renuntiare. Si vero primogenitus se Fratriae professus esset, nec ducturum se eam, nec renuntiaturum, et ad fratrem secundum eam relegâsset, integrum erat ei sive quartum, sive secundum pro arbitrio, eligere: neque, nisi omnes respueret, pristinarum nuptiarum dote multabatur; quae sc. poena Fratriae erat, contra Legemhanc respuentis. Quod si primogenitus, qui eam duxerat, prole ex ea non susceptâ, moreretur; superstitum primogenitus atque ita ceteri ex hac lege ei aut mariti fiebant aut renuntiabant, Marci c. 12. v. 19. Moses scripsit nobis, ut si cuius frater mortuus sit, ac reliquerit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat ipsius frater uxorem eius, et excitet semen fratri suo. Ceterum frater alius ad has nuptias admittendus non erat, praeter eum, qui tempore saltem fratris Demortui obitus iam natus esset: Si habitaverint fratres simul etc. atque adeo post Fratris demum fata natus, sub poena excisionis et nomine incestûs arcebatur a fratriae nuptiis, non aliter ac si liberos reliquisset Demortuus etc. Hac lege autem, ob dignitatem Regiam, sive Reges eorum sive Viduae Regum; uti et Pontifices, erant soluti; ut alia omittam. Pergo ad Renuntiationis sollennia: Peragenda illa erat, coram Triumvitis minimium ut Iudicibus, iisqueve optimo iure Israelitis, s. natalibus purissimis, i. e. ex Israelitico genere tam paterno quam materno natis. Aderant item necessario bini minimum alii ut testes; sicque comparebant cum levir, tum fratria, sed ieiuna. Illla rem integram aperiebat: Tum quaestione factâ, an trimestre effluxisset tempus a morte mariti prioris, atque an levir germanus esset, monebant Iudices de lege ipsa aliisqueve aliquot superius dictis; item, ut serio utrinque de aetate, si ita se res haberet, dispari reliquisqueve, si quae intervenirent manifesta, incommodis considerationem inirent. Et demum expresse rogabatur Levir, utrum fratriam vellet ducere et semen Defuncto fratri exitare. Eo renuente, fratri sacra in Deut. verba, Recusat levir meus etc. legebat; dein calceum pedis eius dextri solvens exuebat, atque ita in terram, adversâ in eum facie expuebat, ut sputum a Triumviris facilius posset conspici. Legens etiam dein statim subiciebat, Sic fiat Viro etc. Eam voce excipiebat et Triumvirorum et coronae circumstantis acclamatio trina, Calceus exutus est, Calceus exutus est, Calceus exutus est. Unde et domus eius nuncupabatur Domus ejus, cui calceus exutusest. Ea de re libellus forensis, quem Gap desc: Hebrews. Gap desc: Hebrew i. e. Instrumentum s. Libellum calcei exuendi, appellitabant, a Triumviris fratriae conscribi solebat, ut inde constaret, eam cuilibet alteri idoneam iam uxorem esse posse. Habuit autem is ad hunc modum: Die N. mensis N. Anno N. a creatione Mundi, iuxta consuetum nobis calculum in loco N. Nos Iudices ex hac parte, ut concessus fieret Triumviralis, praefecti in forma Iudicii consedimus. Venit coram nobis N. filia N. vidua N. et coram nobis adduxit quendam Virum, dictum N. filium N. et ad hunc modum nobis effata est illa, filia N. Ille N. filius N. frater germanus et mariti mei, dum ego eius uxor fui. Maritus autem meus dormit et vitam reliquit Rabbinis nostris et toti Israeli. At filium filiamve sibi heredem, aut qui nomen eius propagaret suscitaretve in Israele, non reliquit. Ex lege vero attinet ad N. fratrem eius iure leviratûs me ducere in uxorem. Dicant igitur ei Rabbini nostri, si me velit ducere, ducat; sin vero, ut discalcettur mihi pes eius dexter, solvam calceamentum eius et exspuam in conspectu eius. Et manifestum satis est N. hunc fratrem esse germanum N. qui Demortuus est. Et diximus ei, si vis iure affinitatis ducere eam, ducas; sin vero, discalceat illa pedem tuum dextrum coram nobis, et solvat calceum a pede tuo et in conspectu tuo expuat. Ille vero respondens dixit, Nolo ego iure leviratus eam ducere. Et statim legit nobis illa N. renuit levir meus suscitare fratri suo, nomen in Israel, nec vult me ut levir habere. Ille etiam nobis legit, non placet mihi eam accipere. Et discalceavit illa pedem eius dextrum, soluto eiusdem calceo et exspuit versus faciem eius sputum (quod a nobis cernebatur) ex ore suo in terram. Et rursus legebat bonis illa N. sic fiat Viro, qui non aedificet domum fratris sui et vocabitur nomen eius in Israel, domus discalceati. Et nos Iudices, et ceteri universi, qui coram nobis iam constituti respondêrunt, post eam, Exutus est calceus, exutus est calceus, exutus est calceus: tribus scilicet vicibus. Atque hoc ad hunc modum peracto, integra datur ei potestas nubendi, ubicumque voluerit, nec quisquam ei vir interdictus est (hoc nomine) ab hoc tempore in perpetuum. Rogavit autem illa N. a nobis libellum hunc Renuntiationis s. Calcei exuti, quem scripsimus, obsignavimus eique dedimus, ut eo fruatur iuxta institutm Mosis et Israel. Nomina dein sua testes subscribebant, qui hîc etiam feminae, servi, minores (modo per aetatem sciens testaretur) esse poterant, quod raro aliis in rebus permissum. Titulus formulare huius, apud Maimonidem est, uti diximus. Moses autem Cotzensis hanc fuisse formulam expresse ait, qua usi sint vett. Vocatur vero et Gap desc: Hebrew Sheta Chalitza, i. e. Contractus scriptus de Calceo exuto: e qua voce Shetar Iudaei Anglienses starrum fecêre, unde sexcenties in tabulis Henr. III. ac Eduardi I. publicis, N. Iudaeus per Starrum suum recognovit etc. Interim verustior et brevior formula, in Gemata Hierosolymitana ad tit. Sanhedrin c. 1. p. 19. col. 1. habetur haec: In Consessu N. et N. etc. exuit calceum illa N. illi N. filio N. coram nobis; scilicet coram nobis adduxit illa illum et solvit calceum pedis eius dextri et expuit coram nobis sputum, quod a nobis cernebatur, interram et dixit, sic fiat Viro, qui non aedisicet domum fratris sui. De Calceo vero ipso hoc in ritu adhibito, distinctiones habent Magistri subtiles, ut vidimus supra in voce Impilia. At cum Levir fratriam ducebat, formulâ huiusmodi eam dotabat; sed regulariter ex fratribus Demortui bonis s. dote ipsa, quâ maritus pristinus eam dorarat, adiecto etiam pro Leviri lubitu incremento: Die N. mensis N. etc. N. Filius N. venit coram nobis, et ad hunc modum locutus est nobis. Frater meus germanus dormivit, et vitamRabbinis nostris et toti Israeli reliquit, at filium aut filiam, quae ei haeres esset et suscitaret nomen in Israel, minime reliquit. Sed reliquit uxorem hanc, cui nomen est N. filia N. et ad me ex lege attinet, ut ad levirum, eam ducere, secundum illud quod scriptum est in libro legis Mosis, Levir eius ingrediatur ad eam et assensum praebuit illa, ut iure leviratûs iungeretur N. filio N. leviro suo, ad suscitandum nomen in Israel, iuxta id, quod scriptum est, Et erit primogenitus, quem pepererit, surget nomine fratris sui Defuncti etc. Etadscribit dictus N. Levir dictae N. Fratriae suae, argentum Zuzorum ducentorum, qui competum ei, utpote qui adscripti sunt et in dotali instrumento a marito suo priori; et adiecit insuper ex suo usque ad valorem N. Et bona, quae secum attulit ipsa Sponsa etc. Quae vero sequuntur, in formula Virginali, de qua nos alibi, etiam heic adhibebantur. Singulare autem ius fratriae huiusmodi fuisse necesse erat. Nam cum dos pristina ci, ita iam viduae, denuo a leviro esset constituenda fieri nequibat, quin, si priori marito virgo iungeretur, adeoque dotem acciperet virginalem, eam itidem sibi instauratam a leviro tmersi vidua haberet. Quod si ita eveniret, ut dorem haberet a marito pristino constitutam nullam, tunc a leviro eadem ipsa summa erat, quâ alia quaecumque vidua, dotanda, etc. Haec ex Hebraeorum scriptis, ut et plura alia. Ioh. Selden. Uxor Hebraic. l. 1. c. 12. 13. 14. 15. et l. 2. c. 10. Vide quoque infra in voce Vidua.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.